Latin · Dactylic hexameter
ILLUSTRISSIMO ECCLESIAE FRINCIPI
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 384
Unproofread scanNot analysed yet
Extemplo, quantum tulerit, non parcus acetum
Corniculo levi per narem infunde sinistram,
Dulce cadis quo more solent infundere vinum.
Sed non ulla magis pecori sit noxia pestis,
Quàm si, quae presso duxit de sanguine nomen
Sanguineum, imprudens pascendo attonderit: herbam.
Ilicet infecto tetrum exspuet ore liquorem;
Ac velut incluso tumefactus ab aëre follis,
Nunc latè exsurgit sensim, exsurgensque rigescit,
Nunc redit in sese compressior: haud secus, omni
Nunc et contrahitur, nunc et distenditur alvo
Offensum pecus, alternoque labore fatiscit.
Tùm verò, si qua est ovium tibi cura tuarum,
Fatales, age, rumpe moras, caudâque sub altâ
Quàm primùm ferro salientem percute venam:
Profuit et largum vel summâ saepè cruorem
Auriculâ, vel supremo elicuisse labello.
Et situs est agnis morbus quoque: pallida febris,
Asthmaque, et humenti stillans pituita cerebro,
Et scabies, ipso teneros in limine vitae
Invadunt, primâque ferunt cum luce dolorem:
Ergo disce aegris praesens succurrere pullis.
Cùm primùm incipient aegri decumbere, non jam
Matribus admittes viduis, ne dulcia fortè
Ubera dum sugent, assuescant triste venenum
Insinuare, suamque illis transmittere pestem.
Teque adeò amotas pecudes mulgere seorsim
Et lacti pluvium laticem miscere tepenti
1. Herba sanguinaria. Dogi