Latin · Dactylic hexameter
BOURDONNAYE
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 403
Unproofread scanNot analysed yet
Rejice; magna levem superant incommoda fructum.
Scilicet immundo vicinam saepe culinam
Inficeret Gallina fimo, aut clamoribus aegris
Turbaret domini placidam importuna quietem.
Tu genti semota lares praesepia circum
Exstrue, et à dominâ, quantùm licet, exulet aede.
Ipsa autem surgant caemento structa tenaci,
Quae protensa pedes pateant non ampliùs octo,
Et sursum inflexo curventur fornice tecta.
Sunt tamen impensae parci qui paupere culmo
Summa tegant. Justo imprudens cave parcere sumptu,
Atque omnem fornix tibi desuper ambiat oram.
Nec vana est ea cura: aestivos ille calores
Temperat, et frigus brumae intractabilis arcet.
Praeterea infestis, serpunt quae plurima, monstris
Intercludit iter; nec diris dentibus usquam
Rodendo, tectum jurati perdere mures
Proficient; mustela dolos plorabit inanes,
Atque alibi praedam martes frustrata requiret.
Sed ne subter humum surtivo irrepere possint
Allapsu, cocto substernes imbrice tectum.
Nunc age, et aequales strue fosso in pariete nidos, Quorum, ut collectas possis abstergere sordes,