# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 433

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3, 433. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-3/433
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-3/433

Nil fuga profuerint: si vos semel ungue, Palumbes,
Attigerit, quantas heu! nulla ob crimina plagas
Ungne feret! Longo nec tu quoque praedita collo
Grus fugies, nec! Apus velox, nec tardior: Otis.
Ipsae Aquilae cedant, quamvis et robore praestent,
Et mole exsuperent; praedatrix3 Ardea cedet,
Ardea quae, posset certando fata morari,
Alitis ungue tamen, rostroque perempta jacebit.
Ni faciat, quod saepe facit: rostrum occulat altè
Immersum plumis, quo clandestina ruenti
Vulnera Falconi infigens, evisceret alvum,
Sicque aliâ victor victorem proterat arte.
Mira loquar, sed vera tamen: persaepe per auras
Auferet Accipitrem Accipiter, dum praelia miscent,
Et subito in se se adversi dum Marte feruntur.
Tantum praeda juvat, parvoque in corpore virtus!
Inde, vides, oritur quanta oblectatio? quanta
Utilitas, variaeque vices tam nobilis artis,
Quam sibi magnates, mille inter Caudia ruris,
Adsciscunt propriam meritò, solitisque reservant
Deliciis? Tali praesertim Gallica ludo
Nobilitas recreatque animos, et corpora durat.
At licet ante omnes sibi dent spectacula clari
Stirpe viri, vincatque alias ars nobilis artes,
Ne tamen aucupiis levioribus abnue curam.
Retia 4 Rusticulis vidi qui longa pararent,
3. Heron.
1. Martinet.
2. Outarde.
4. Becasses.
Tom. III.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
