Latin · Dactylic hexameter
MUSAEUM
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 488
Unproofread scanNot analysed yet
Parmensisque, typis mendacibus indere vultus,
Atque novum potuistis opus donare vetusta
Effigie, mirâque oculis illudere frande.
Ars nova, sed specie nimium laudabilis, ipsa
Laude perit, retegitque doles illaesa latentes:
Integra sic facies juveniles arguit annos;
Indecores rara est quae nescit anicula rugas.
Rara minùs tamen illa, tuis quae digna tabellis
Eximiis niteant antiqua Numismata formis,
Usquè adeo forti generosa toreumate signa
Telluris scabiem atque auras et tempora durant.
Ergo habili tentare manu, Nummumque severis
Cura sit explorare oculis; et si qua stupebunt
Signa situ, aut roso rarescet littera tractu,
Exesumve caput, detrita vel ora rigebit,
Mitte procul, sortemque animo miseratus iniquam
Insignes patiare viros, quibus ultima frustrà
Personuit tellas, humiles intrare caminos
Incudesque pati, fabro tundente, sonantes.
At tibi cùm nummi minùs occurrere frequentes,
Grandia cùm referunt rari monumenta, metallis
Si quid in his peccat levius rabigo, remittas.
Ecquis enim raris quae gratia tanta monetis
Debita non novit, multo ut tibi saepius auro
Empta satis vix aera, modò sint rara, putemus?
Saepè vetustatis tibi tristia damna rependant.
Imò etiam ex ipso nummis saepè altera damno
Laus venit: aerugo non omnia perdidit omnis.
Parmensis, quos fecit notissimos solertia in imitandis Numismatibus antiquis. 1. Les differents vernis. dibzy G Google