Latin · Dactylic hexameter
SCULPTURA
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 68
Unproofread scanNot analysed yet
Ornamentum addunt: sic utraque Sculpta venustè
Nil cedit veterum, jactat quas Roma, figuris,
Et moerore suo Pictori ritè parentat.
Plus tamen ipsa placet moles vicina sepulchri
Quam gratus quondam Pictor, dum vita maneret,
Extinctae matri sacrâ aedificavit in aede,
Inventor, praesesque operis. Tegit urna cadaver
Scilicet, et gremio cineres atque ossa recondit,
Exuvias animae fragiles, mortisque trophaea.
Ast ubi terribilem sonitum dedit aere canoro
Angelus, et diro increpuit cava buccina cantu,
Quae manos, imâ dudum tellure sepultos,
Evocet, et jubeat se judicis ante tribunal
Sistere; continuò revocata ad luminis auras
Exsurgit mulier, cubitoque innixa recumbit,
Spem vultu testata suam, vitaeque futurae
Gaudia praecipiens, quae jam tum flumine largo
Si qua fides oculis, generosum pectus inundant,
Et blandâ puros replent dulcedine sensus.
Nec minùs Aligeri mirabilis ipsa figura est,
Qui levibus sese librans per inania pennis,
Dat sonitum aere cavo, buccisque tumentibus inflat
Terrifico stridore tubam, dum mobilis aura
Carbaseam chlamydem sine lege, sine ordine pulsans