# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 82

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3, SCULPTURA LIBER II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-3/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-3/82

Sublimique gerens nutantes vertice cristas,
Herbosum feries impressâ cuspide campum:
Agnoscet dominam tellus, hastamque potentem,
Et flava exsurget ramis felicibus arbor
Quae teretes edat baccas, oleamque virentem.
Eurba Deûm in medio judex atque arbitra litis,
Victricem meritae palmam concedet olivae
Unanimi fremitu, et solio sublimis in alto
Juppiter ipse tibi praecinget tempora lauro;
Dum pulcher laeto Phoebus canet ore triumphum,
Et feriet dociles aurato pectine nervos,
Argutos citharae strepitus cum voce maritans.
Sive ergò aere mihi, seu marmore Prostypa fingis,
Qualia vel regum foribus sublimibus adstant,
Vel doctis veterum apparent impressa columnis,
Caelatis, Sculptor, Pictorem imitare tabellis i:
Namque suas habet ipsa etiam Sculptura tabellas,
Ipsa suas umbras, proprios habet ipsa colores.
Imprimis sibi non noceat confusa tumultu
Turba figurarum 2; sed amico foedere junctae,
Auxiliumque decusque simul sibi mutua praestent.
Nempè triumphali sic fertur Sculptor in arcu
Descripsisse Titi pompam3, cùm victor in urbem,
Post Solymam eversam et prostratas funditùs arces,
1. Les preceptes qui conviennent à la peinture, peuvent, pour la plupart, sappliquer aux has reliess. 2. La Clarté. 3. L'Arc de Triomphe elevè à I Empereur Tite apres sa mort; on voit sur un des cotes son entree triomphante dans Rome, apies la victore quiil remporta sur les Juiss. Ce moreeau est, comme tous les autres, duue tres grande beaute.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
