Latin
SCULPTURA LIBER II
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 83
Unproofread scanNot analysed yet
Solemnes inter fremitus plaususque, rediret.
Apparet curru princeps sublimis eburneo,
Et sceptrum regale gerit, vertemque togatam;
Aurea cui ponè expansis Victoria pennis
Suspendit laurum capiti, dum praevia froenis
Roma regit currus, et equorum flectit habenas.
Victoris stipat victor denso agmine miles,
Praecinctus pariter lauro, sociusque triumphi,
Et nimiam armatus populorum submovet undam
Hinc atque hinc, vacuo ut facilis rota tramite
currat,
Festaque majori sese explicet ordine pompa.
Sic verò egregii Sculptoris dextera solers
Impressit lapidem signis, ut proxima quamvis
Corpora contiguis sibi tangant artubus artus,
Haud tamen inter se moveant inimica duellum,
Nec ferat ingratum turba importuna fragorem;
Aequore sed placido pax serpat amica tabellae,
Et socias inter regnet concordia formas.
Quid loquar, ut rigido descripserit alter in aere
Sanguineam Sculptor pugnam 1, quâ viribus impar,
Non animo, non arte minor, Turennius heros
Austriacas fudit, Rheno frendente, phalanges?
Hinc fugiunt hostes; illinc, fulgentibus armis,
Urget agens Gallus: strictum micat undique ferrum.
Parte aliâ, rutilo ductor spectandus in ostro
Eminet, et cunctis ignesque animosque ministrat:
1. Bataille de Turkeim, le 6 janvier 1673. od M. de Turenne forca les Imperiaux de repasser le Rhin avec vingt mille hommes qui leur restoient, de soixante mille dont leus armee etoit composse en entrant en campagne. Henault, an