Latin · Dactylic hexameter
TYPOGRAPHIA, CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 9
Unproofread scanNot analysed yet
Auctore C. A. DUFRESNOY.
UT Pictura Poësis erit; similisque Poësi
Sit Pictura: refert par aemula quaeque sororem,
Alternantque vices et nomina; muta Poësis
Dicitur haec; Pictura loquens solet illa vocari.
Quod fuit auditu gratum cecinere Poëtae,
Quod pulchrum aspectu Pictores pingere curant;
Quaeque Poëtarum numeris indigna fuere,
Non eadem Pictorum operam studiumque merentur:
Ambae quippe sacros ad Relligionis honores
Sydereos superant ignes, aulamque Tonantis
Ingressae, Divûm aspectu, alloquioque fruuntur,
Oraque magna Deûm, et dicta observata reportant,
Coelestemque suorum operum mortalibus ignem.
Inde per hunc orbem, studiis coëuntibus, errant,
Carpentes quae digna sui, revolutaque lustrant
Tempora, quaerendia consortibus argumentis.
Denique quaecumque in coelo, terrâque, marique
Longius in tempus durare, ut pulchra, merentur,
Nobilitate suâ claroque insignia casu,
Dives et ampla manet Pictores atque Poëtas
Materies; inde alta sonant per saecula mundo