Latin · Dactylic hexameter
LIBER III
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4 162
Unproofread scanNot analysed yet
Ut multùm ventis et tempestatibus actus,
Si tandem emenso pelagique viaeque labore,
Optatos vector potuit contingere portus,
Nec mora, praecipiti se librat ab aequore jactu,
Et cupidis laetam tellurem amplectitur ulnis,
Illorum ex animo sortem miseratus iniquam,
Quos patria tellure procul mare dividit ingens,
Et nondum tuta portus statione recepit.
Ergò inter culturam agri partitus, et inter
Ingenuas artes, placidi novus incola ruris,
Pristina lugebat veteris commercia vitae,
Et multo amissum reparabat foenore tempus,
Nunc laetam spargens plantis sitientibus undam,
Nunc scalptas rerum effigies, tenuique papyro
Impressas relegens, veterum monumenta virorum,
Quae tenuis passim decorabant atria villae,
Aureis ad muros clavis affixa decenter
Ordine quaeque suo, et vitri munimine tecta.
Nam quamvis prudens rerum ac subtilis amator
Peniculi multi faceret, coelique labores,
Scalpturae tamen antè alias ardebat amore,
Quae plura offerret spatio simulacra minori,
Et statuas posset, posset supplere tabellas.
Mane novo flores ibat visurus amicos;
Rursum invisebat flores, cùm fervidus aestu
Sol medium caeli cursu transcenderat axem;
Denique noctivagos cùm luna accenderat ignes,
Tunc iterum ad flores, iterum revolabat in hortos.
Ast idem, affixum lecto si dira podagra,
Aut laterum dolor, aut tussis retineret anhela,
(Quippe epulis quondam exactae noctesque diesque
Tot gravia attulerant aegris incommoda membris)
Multiplices florum species, quas scalpserat ipse,
Afferri sibi curabat, calthamque rubentem,
Liliaque, et violam, et ferrugineos hyacinthos;
Et sic ingrati fallebat taedia lecti,
Spectando fictos, naturae imitamina, flores,
Quos neque laedit hyems, nec praegravat Auster aquosus,