Latin
ARTE VITRARIA
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4 280
Unproofread scanNot analysed yet
Titana ire putes; ut vectus nave refixos
Credit agros fugere, amotumque recedere littus,
Nec prono placidum sentit se flumine ferri.
Nec minus: in gyrum, propriumque voluta per axem
Corpora jactantur coelestia tempore certo.
Hinc nox atque dies; nam Soli obversa sereno
Luce micat facies, nocte altera conditur atrâ.
His, fateor, compulsa, 2 polo quae fixa tuemur
Lucere astra velim Phoebaeae lampadis instar,
Et circumstantes populis dare tuta Planetas
Moenia, quae Solemque suum, et sua sidera norint. u Conticuit, fremituque Dii plausere secundo. (Nam cur non placeat felix quoque fabula Divis,