Latin
LIBER I
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4 314
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt, quae sors caecâ datque, negatque manu.
Aspicis, ut digitis solers natura magistria,
Munia non nostrum formet ad una genus:
Hic satus ad pacis, belli satus alter ad artes;
Naturâ hic solers nascitur, ille sagax.
Additur huic felix audacia, semper ut instet
Grandibus; hunc fervor sanguinis intùs agit.
Si tibi nativo torpescit glutine sanguis,
Nullaque magnanimas suggerit ira faces,
Quid tibi civiles demens exposcia honores?
Non seges in titulos nascitur iata tuos
Scilicet andendum est: primas spe concipe semper,
Tensaque da laxo vela rudente velii.
Audax quòd fuerit, penetravit in aequora. primus.
Tiphys, et invito gurgite fecit iter.
Cui nisi Penelopae notus vixisset Ulyssea,
Ni foret abiegni ventre receptus, equi?
Proximus audaci temerarius: ô procul Aulâ
Iste sit, et duro vomere findat humum.
Callidus hic, tectusque: bene est; accedat ad Aulam; Non erit excordi simplicitate bonus.
Dexter hic, et partes se vertere natus in omnes:
Ingenio varios mobilis Aula capit.
Utilis est humor bilis; vel flava, vel atro
Sollicitet tumidum sanguine mixta jecur.
Hâc
sine, nil magnum geritur; tamen atra Minervae Plus favet; ast Aulae flava sit apta magis. Haec dabit humanis mores congressibus aptos; Postulat hanc virtus, hanc petit Aula sibitibi de vultu dicam? non Nirea posco, Quid Nec quem dente ferox stravit Adonin aper; peto Narcissum nec qui sub margine fontis
Non
Naradum periit crimine tortus Hylas.
Commoda sit vobis facies, queis vivere in Aula
Mens est: multa bonus commoda vultus habet.
Non
erat hic prudens; prudens mihi coepit haberi, Quòd bonus huic vultus, quòdque virilis erat. Non erat hic doctus; doctus mihi visus, at illi