Latin · Elegiac couplet
360
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4 360
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet Idalio puer opponatur amori
Alter, et hic telis pugnet, ut ille, suis.
Immortale odium committat utrumque, nec ullâ
Aspera finiri praelia morte queant.
Dissideant studiis semper discordibus; unus
Quod fugit, atque odit, protinus alter amet.
Si Veneris puero mollis lascivia cordi est,
Magna animo versans, alter honesta probet.
Haec soboles parienda mihi est; hoc vindice nato,
Tot scelera ulciscar, saeve Cupido, tua. n
Vix ea, quum latebras descendeus mentis in imas
Haesit ab ingenti fixa stupore diu;
Seque diu versans, animique arcana pererrans
Omnia, se magnis implet imaginibus.
Nec mora, concepit: jum mente tumebat in alta
Caeca animi dudum claustra perosus Honor.
Exilit extemplò, cerebri compage solutâ;
Quoque satus primùm tempore, magnus erat.
Torvus amabiliter, plus justo accedere quemquam,
Nec plus quàm deceat longiùs ire sinit.
Allicit hinc species, reverentia submovet illinc;
Hinc trahit, hinc retrahit mixtus amore pudor.
Quid memorem vestes, variique insignia cultûs,
Regia quot nato mater habere dedit?
Nunc illum in Tyria videas procedere palla,
Nunc violae tinctam ferre colore togam.
Illi nunc cidaris gemmis distincta capillos
Ornat, nunc ternus tempora velat apex.
Aurea nunc clavis pectus demissa flagellat,
Magnanimi calcar nunc grave pondus equi.
Vestes ornat Honor, non hic ornatur ab illis;
Vestibus hinc pretium constat, honorque recens.
Quà graditur, comitantur opes; tum laeta sequuntur
Gaudia, et effusis spes volat antè comis.
Viderat hunc Pallas: Nostrisque hic, inquit, alumnis