Latin · Dactylic hexameter
PAPILIONES
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4 397
Unproofread scanNot analysed yet
Vesanus stultâ furor ambitione repertas
Fastidivit opes, vilescunt optima rerum,
Neglectisque olim pondus placet addere nugis.
Hinc malefida tuis tenduntur retia pennis,
Papilio, et certâ compostas classe fidelis
Capsa recondit opes. Veniunt, quibus otia vitae
Et vacuas miserans indulsit Jupiter horas.
Videris effusos circùm, fixisque silentes
Contemplari oculis, pecorum velut exta sacerdos
Consulit, et rupto fumantes pectore fibras:
Hunc variae dispar movet inconstantia formae;
Hic pictos roseâ sub pelle nitescere flores
Miratur; notat hic visum non antè colorem,
Et stupet, obtutuque immobilis haeret in uno.
Advolet exanimis servus, natique periclum
Nuntiet, aut tristem tecto flagrante ruinam,
Et natum pater, et perituras deserat aedes
Infelix: stolidi tanta est insania morbi.
Hinc quoque, quis credat? non magno parta labore
Fama venit; videas, qui nullâ insignis ab arte
Haud aliâ ingenii laudem mercede redemit.
Ast etiam hae nummis, atque auri pondere nugae
Venduntur, fragilique ingens fit quaestus in alâ.
Quisquis es ille tamen, tenuis quem praemia curae
Qualiacumque juvant, qui Papilionibus hostis
Bella paras, tendisque dolos, spoliasque volantes;
Ne tibi sit generis species praestantior ulla,
Quàm quae gemmarum pretioso nomine fertur:
Scilicet ardentes discriminat unio pennas
Plurimus, illuditque oculis gratissimus error.
dibzy G Google