Latin · Dactylic hexameter
GALLINAE
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4 404
Unproofread scanNot analysed yet
Mobilibus latera et fundum vestire juvabit
Asseribus, certo interdum quos tempore purges.
Ni facias, pura immundum Gallina cubile
Oderit, et laribus sua deseret ova relictis.
Incustoditi quae ne per lubrica tecti
Forte cadant, circùm praetentus prodeat asser
Undique, compositis servet qui condita claustris.
Nec mihi displiceant texti de vimine nidi,
Quos licet è summis clavo suspendere muris.
Ah! quoties fracto, fuerit nisi cura, canistro,
Amissam spoliata domum Gallina queretur!
Nequicquam socias, ad noctem haud ampliùs unam
Hospitium rogat, atque aliena ad limina supplex
Poscit opem: durae immeritam ejecere sorores;
Illa gemit, crebrisque diu loca questibus implet,
Crudelem incusans miserandâ voce magistrum.
At tibi seu laeves murorum in pumice nidi,
Seu calathi placuere magis, ne tristis iniquos
Gallina increpitet, ceu carcere clausa, penates.
Transversa oppositos conjungat pertica muros,
Possit ubi fixis suspensa insistere plantis,
Fessa per optatam reficit dum membra quietem.
Jam verò exiguas pateat tibi limen in aedes,
Si quando implumes cupias invisere foetus.
Exin opposito distantes ore fenestrae
Hybernum aspectent solem, quarum altera luci
Pervia cuspidibus defensa horrebit iniquis;
At matri, teneraeque aditum dabit altera proli,
Quò sese infirmis si fortè extollere pennis
Non valeant, scalam breviorem apponere muro