Latin
GALLINAE
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4 413-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tu tristes lethi reparare incumbe ruinas,
Nec cesset natus patrio succedere regno.
Ergo suis studiosa parens super incubet ovis.
Unde tener rupto exiliat mox carcere pullus.
Ipsa quidem haud aliâ dubii fastidia partûs
Spe tulit. Ab! quoties miseram frustrata parentem
Perfida spem casu sors intercepit iniquo!
Instat enim vulpes, martesque domestica, furtis
Famosae, aut alios ova asservantur in usus.
At tu, qui studiis indulges talibus, ova
Ne temerè cuivis supponas singula matri;
Verùm majori quae mole et pondere praestant,
dibzy G Googl