Latin
GALLINAE, CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4 445
Unproofread scanNot analysed yet
Magnates; illum nemo non optet amicum.
Tanti est utilibus conjungere gaudia curis,
Tanti pennigerae laqueos disponere genti!
Quid loquar, aut versu quid plura retexere pergam
Ne qua dolos fugiat volucrum de gente paratos:
Ipsa tibi nemorum siren Luscinia cedet,
Si modò tendiculam, modicè tellure cavatâ,
Supponas dumis, ubi vox audita canentis:
Fac sursum pateant aditus; dein pone dolosas,
Queis capitur jejuna, escas, de furfure vermes,
Transverso quos ritè juvat religare bacillo;
Lignea nam inferiùs quae ponitur arcula deorsum
Alliciet. Philomela etenim, studiosa videndi,
Eminus illecebras ut noverit, ecce repentè
Dulce melos oblita, celer de culmine fagi
Descendet, positas disturbatura volatu
Tendiculae insidias; quae mox, compage solutâ,
Carcer erit, quo sese ultro malè provida claudet.
Praeterea fidicen residens super arbore densâ,
Psallere si nosti fidibus, citharâve sonanti,
Quod mirere magis, fies quoque musicus auceps:
Vix canere incipies, modulis recreata, locorum
1. Chasse du Rossignol. Google