Latin
AUCUPIUM, CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4 446-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hospita certabit similes tibi reddere voces;
Nec priùs absistet, quàm vel tibi proxima fiat
Praeda manu, aut ponat victa in certamine vitam.
Mitto alias artes: catapultam et missile plumbum,
Atque repentinos nitrati pulveris ictus
Novit quisque satis, noster neque tractat Apollo,
Cui cecinisse sat est, tibi quae placitura putavi,
Fernande. Et meritò Musae haec tibi dona dicavi;
Quae mihi non fas sit tantùm mandasse papyro,
Aut habiles docuisse dolos, labentibus horis:
Tempus erit, quo jam dabitur disponere casses
Urbe procul, tecumque molestas pellere curas.
Pindus ubi, doctusque latex, sed et altera Cirrha
Aonidum studiis revocabit Thessala Tempe,
Hic mea venantum studia intermissa relinquet
Calliope, grandesque tubas inflare parata,
Non laqueos, pedicasque leves, aut retia Turdis
Cantabit posita; at majori numinis cestro
Percita, Bellonam, Martis quoque praelia dicet
Pugnata, et partas referet, te praeside, lauros.
VIVINTV
REVERENDO DOMINO D. DE LOS,
SANCTI MICHAELIS
PRAEPOSITO.