# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4 45

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4, SCULPTURA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-4/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-4/45

Respice Pontificum niveo de marmore signa,
Quae Capitolinae decorant vasta atria molis,
Ornamentum ingens, sellâque innixa residunt
Quaeque suâ: haud alio sese velit ore suprema
Majestas cerni; vincit Sculptura vel ipsam
Aemula naturam: tantùm non intùs inesse
Credideris saxo vitamque, animamque loquaci.
Atque mihi hanc in rem memori festiva recurrit
Historia, eximio celebrari carmine digna.
Cùm Galli quondam victores, impete facto,
Cepissent Romam, lucrique cupidine ducti
Cursarent desertam ultrò citròque per urbem,
Atque etiam intrarent aedes; in limine primo
Longaevos Patres, capitis barbaeque verendos
Canitie multâ, et meliori tempore quondam
Rectores urbis, sellâ invenere curuli
Quemque suâ, vultu pleno gravitate, sedentem,
Quos statuas primùm esse rati et simulacra Deorum
Abstinuere manus, veriti contingere, donec
Accedens Gallorum unus, dextraque prehensam
Demulcens barbam, vivum se tangere corpus

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Poemata_didascalica.
