# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4 486

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4, MUSAEUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-4/486
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-4/486

Caetera non alio componens omnia ritu.
Hactenus antiquis; sin fortè recentibus addes
Hâc quoque parte decus nummis, seriesque parabis
Adstruere, ingentes mirabere dives acervos:
Tanta metallorum dabitur tibi copia! tantùm
Grata tibi venient, nostris quae condita seclis,
Vulgatura virûm monumenta metallica laudes,
Nescia communem populo praebere monetam?
Arte magis, signisque magis spectanda videntur,
Nec titulis spontè immeritos illustribus ornant;
Si tamen à primis repetes haec altiùs annis,
In seriem venient tibi, nec sine laude, monetae.
Atque animus duro fessus nisi carmine longum
Detrectaret opus, meque ultra coepta vagari,
Dùm monumenta sequor praesertim antiqua, vetaret:
Protinùs ipse novos, quò me rapit impetus, ultrò
Aggrederer cursus, propiora recludere laetus
Secla, novis obscura minùs tibi secula Nummis.
Ipse ego, tergeminâ decorat quos sancta coronâ
Relligio, tabulis longo primùm agmine ducam
Pontifices. Colubris frustrà indignantibus, atros
Haeresis et fumos domita eructabit et ignes.
Tum verò Imperii dominos ab origine Francâ
Germani statuam, per quos Romana vetusto
Vivit et ad nostros series à Caesare fluxit
Usque dies; nec nos, Carolo duce, Gallica quondam,
Austriacae nunc regna domûs spectare pigebit.
Quid? mihi quantus amor crescet, pretiumque labori! Cùm triplici, Clodore, tibi succedere reges Progenie patrios, et magnis debita fatis

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Poemata_didascalica.
