Latin
MUSAEUM
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4 492
Unproofread scanNot analysed yet
Materiae vitium est ipsi indelebile limae.
Quae quia sunt manifesta, nigra, rubiginis instar,
Faece dolos tegere, et crustâ vestire tenaci
Aspera signa solent, ustam quibus igne papyrum,
Quae crassâ Nummum fuligine tingat, inungunt,
Aut Ammoniaco misti sale virus aceti.
Sed color omnis hebet, quem non saturata veneno
Addiderit tellus; fallacem et noveris illam
Quae tibi pungendo facilis mollescere, faecem.
Quid dicam, infossos penitùs tellure sub altâ
Tingere qui verâ Nummos aerugine tentant?
Certa quidem aerugo, fuco sed lucida virtus
Tarda venit. Vix qui tellure metalla recondit,
Cùm senuit, secum defossa senescere cernit.
Quid, qui nil dubitant reparare Numismata: caelo,
Exesisque quasi 2 signinum impingere formis
Lentum, apprima tenax, supplendis sculptile signis, Injectamque jubent super indurescere faecem? Tu caelo rimare dolos, compactaque crebro Signa pete hinc illinc punctu: tibi si qua resistet 1. Le Burin. a. Le Ciment,