# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4 68

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4, LIBER II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-4/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-4/68

Ornamentum addunt: sic utraque Sculpta venustè
Nil cedit veterum, jactat quas Roma, figuris,
Et moerore suo Pictori ritè parentat.
Plus tamen ipsa placet moles vicina sepulchri
Quam gratus quondam Pictor, dum vita maneret
Extinctae matri sacrâ aedificavit in aede,
Inventor, praesesque operis. Tegit urna cadaver
Scilicet, et gremio cineres atque ossa recondit,
Exuvias animae fragiles, mortisque trophaea.
Ast ubi terribilem sonitum dedit aere canoro
Angelus, et diro increpuit cava buccina cantu,
Quae manes, imâ dudum tellure sepultos,
Evocet, et jubeat se judicis ante tribunal
Sistere; continuò revocata ad luminis auras
Exsurgit mulier, cubitoque innixa recumbit,
Spem vultu testata suam, vitaeque futurae
Gaudia praecipiens, quae jam tum flumine largo,
Si qua fides oculis, generosum pectus inundant,
Et blandâ puros replent dulcedine sensus.
Nec minùs Aligeri mirabilis ipsa figura est,
Qui levibus sese librans per inania pennis,
Dat sonitum aere cavo, buccisque tumentibus inflat
Terrifico stridore tubam, dum mobilis aura
Carbaseam chlamydem sine lege, sine ordine pulsans

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Poemata_didascalica.
