Latin
SCULPTURA LIBER II
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 4 82
Unproofread scanNot analysed yet
Sublimique gerens nutantes vertice cristas,
Herbosum feries impressâ cuspide campum:
Agnoscet dominam tellus, hastamque potentem,
Et flava exsurget ramis felicibus arbor,
Quae teretes edat baccas, oleamque virentem.
Turba Deûm in medio judex atque arbitra litis,
Victricem meritae palmam concedet olivae
Unanimi fremitu, et solio sublimis in alto
Suppiter ipse tibi praecinget tempora lauro;
Dum pulcher laeto Phoebus canet ore triumplium
Et feriet dociles aurato pectine nervos,
Argutos citharae strepitus cum voce maritans.
Sive ergò aere mihi, seu marmore Prostypa fingis
Qualia vel regum foribus sublimibus adstant,
Vel doctis veterum apparent impressa columnis,
Caelatis, Sculptor, Pictorem imitare tabellis 1:
Namque suas habet ipsa etiam Sculptura tabellas,
Ipsa suas umbras, proprios habet ipsa colores.
Imprimis sibi non noceat confusa tumultu
Turba figurarum 2; sed amico foedere junctae,
Auxiliumque decusque simul sibi mutua praestent.
Nempè triumphali sic fertur Sculptor in arcu
Descripsisse Titi pompam 3, cùm victor in urbem,
Post Solymam eversam et prostratas funditùs arces,