# Pulvis pyrius 18-2

François Tarillon, Pulvis pyrius, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-tarillon/pulvis-pyrius/18-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-tarillon/pulvis-pyrius/18-2

Haec quoque ni tenues fugimus cognoscere curas,
Ultro adeam, celeri haud veritus percurrere versu
Omnia, & exiguis, quà sas, dare rebus honorem.
Acribus est nieris calor insitus, abditaque intus
Semma flammarum; vix illa exsuscitat ignis,
Particulas que leves noto contingit odore,
Tumverm inter se fractis corpuscula vinclis
Ignes confunduntur, eunt, redeuneque per auras,
Turbinis in motem, celeres, motum adjuvat aër
Incensus: flammam interea viscosa merantur
Sulphura, praepediuntque unà, irritantque morando, Nec jam se capit aestus, & obvia quaeque refringens, & coelo vistor; magnà vi concicus aër
Assonat, hinc tanto displosa tonitruae motu,
Hinc volucri plumbo vis addita, duraque vasto
Dissultant crepitu saxa, immanes que recludit
Huc illuc tellus, igni disrupta cavernas.
Nunc tandem rocat igniferu cura ultima
messis:
Quem poscat sibi quoeque modum, quo sulpliura nitro
Adjuvet, attritae, quae portio justa favillae
Dicendum; si magna voles procul aera ciere,
Confertam turbare aciem, quatere oppida bello;
Haud pigeat cineri multum indulgere saligno,
Sic melius flamma oblongo luctata canali
Sistitur, in partes donec pervaserit omnes
Succedens, valido que abeat massa aenea pulsu.
Sin vero segetem tela in breviora parabis,
Qualia supposito pedites in bella videmus
Ferre humero, aut laxis per campum effusus habenis Dextrà explodit eques, cum praelia prima lacessit; Exiguus tibi tum vivacia sulphura catbo Temperet, hôc citius nitrum arserit, hôc procul ibit
Ferrea glans, hôc tecta rues nemorosa ferarum
Venator, tristesque lupos, aut grandia sternes
Corpora cervorum, pulsosve cubilibus apros.
Hanc, musae, in terras quis tandem invexerit
artem

---

François Tarillon, Pulvis pyrius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Pulvis_pyrius.
