# Pulvis pyrius iii

François Tarillon, Pulvis pyrius, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-tarillon/pulvis-pyrius/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-tarillon/pulvis-pyrius/iii

Diluitur, grandes abeunt per vimina rivi:
Inde ubi, quae salsos secum abstulit unda sapores
Eluctata omnis, subjectis ignibus ardene
Excoquitur; volat obscuras vapor ater ad auras:
Nec requies, quin salsum imo subsidere nitrum
Paulatim, & niveam advertas concrescere massam.
Nec tibi praeterea curâ leviore parandum
Sulphur, eo praesente ardens quoque flamma
relucet
Pulvereo in cumulo, languet sine sulphure pulvie?
Hôc ego terrificum scisso ruere aethere fulmen
Sponte rear; simul intonuit, simul igne coruscans
Dissiluit nubes, late loca sulphure fumant,
Sulphureos passim videas albescere tractus. Quod superest, seu sylva nucem, tiliasve comantes,
Seu glaucam salicem, vel amicam vitibus ulmum
Obtulerit, duro ramalia decute ferro,
Mitte focis, udumque vorax ubi flamma virorem
Coxerit, è tepidis lectus tibi carbo favillis,
Sulphuris immodicos, nitrique attemperet aestus:
Ni facias, frnstra in ventos se effuderit omnis
Impetus, & volucres nequicquam incenderit
auras.
Omnia quae postquam tibi erunt provisa, capacam
Quaere locum, sedesque procul tibi tuta paretur
Quo nullus flummis aditus: nam pabula flammae,
Tenuis ubi patuit male juncto rimula saxo,
Ilicet arripiunt, avulsaque sedibus imis
Pecta volant totoque ferunt incendia caelo:
Qualia Taurinis nuper, cum vindice flamma
Moenia, convulsaeque abiere in sidera turres.
Id metuens, medio vel flumine, sicubi tellus
Prominet, atque alus cirtumundique tingitur:
undis,
Monte vel aerio sedem elige, sedibus istis
Tutius avertas infandam à pulvere pestem.
Continuo durum crebro mihi verbere sulphur;
Carbonem, rigidum que terat mola saxea nitrum
Cum sonitu, vastisque procul gemat ictibus aether.

---

François Tarillon, Pulvis pyrius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Pulvis_pyrius.
