Latin
THEOREMA. III
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 100
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam igitur ex ijs quae proposita sunt, adhibita Metathesi. Z plano lano A quadrato quadratum aequatur? B solido in A G plano in A qudratum bis Vtrique igitur aequationis parti addatur id quod deficit ab effecto à statutâ Radice plana quadrato, ergo hac aequalium aequalibus additione, rursum pars parti aequalis erit. lam vtraque pars diuiditor sub quadratice, illic reuocatâ ad Analysin Genesi, orietur manifesto A quadratum. G plano –E quad. 2 Quod si altera quoque aequalitatis pars posset diuidi sub quadraticè, quod oriretur, foret Radicibus illis planis ex prima parte ortiuis aequale. Effingendum est igitur quadratum à Radice planâ, &illud alteri aequalitatis parti, id est a plano plano vna cum suis adfectionibus comparandum &ad aequandum, vt Radices quoque comparentur &adaequentur inter se; &statuatur idcirco Radix illa plana effingendi quadrati B solidum —E in A, sic enim in comparatione EDI. euanescent adfectiones sub A &gradibus, &incidetur in aequalitatem de E, quo tendendum est.