# De aequationum recognitione et emendatione 114-2

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, PROBLEMA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/114-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/114-2

Neque vero opus aliter fit in praescriptis comparationum homogeneis, conceditur nimirum esse, vt magnitudo aequalis potestati quae proponitur adfectae, ad magnitudinem praescriptam aeque altam & homogeneam, ita Potestas Radicis de quâ quaereba. tur, ad Potestatem nouae statuendae Radicis: & per resolutionem concessi Analogismi, exhibetur sub noua specie valor Radicis quęsitae, & proposita aequalitas dirigetur, & ordinabitur noua. Exem pli causa: A cubus aequari 2 cubo. Proponatur B plano in A Placeat autem aequationem ita transmutare, vt potestas adfirmate adfecta sub Radice & coefficiente plano, comparetur D cubo. conceditor esse vt z ad D, ita A ad E. ergo Zin E erit A. Z cubus in E cub um

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
