# De aequationum recognitione et emendatione 13

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/13

CAPVT VII. Lasmatis ratio pendet è doctrinâ transmutandarum aequationum generaliter imprimis proponenda & demonstranda. De Transmutatione per Alterationem Radicis. Aequationum transmutatio instituitur duplici formae praecautione; aut enim placet alterari Radicem de quâ primum quaeritur, aut manere inuariatam. Qualiscumque autem alteratio sit, primaeua Radix & noua, datam habent inter se differentiam vel rationem, adeo vt vnâ cognitâ, altera non possit ignorari. Ad opus itaque transmutationum, alterata Radix quaesititia conceditur alteri quoque inquirendae esse aequalis, atque adeo ex eâ concessione nouam induit speciem, sub quâ aequatio primum posita dirigitur, & ordinatur noua. Ac pluribus quidem modis Radix de quà quaeritur potest artificiose alterari, & nouâ specie exhiberi: ac dirigendi ratio sub ea nouâ specie ipsam quae primum proposita est aequationem, constans est & vniformis, per modos illos quoscunque, Quae vt fiant euidentiora proponatur aequatio quaeuis de ARadice exponenda, & sit Z magnitudo cui adaequetur reliqua; & oporteat propositam illam aequationem alteratâ radice arte transmutare. Primum igitur A Radix potest alterari, & noua specie exhiberi per additionem: vtpote hac concessione & argumentatione AB esto E. ergo EB erit A. Secundô per subductionem, vtpote hac concessione & argumentatione AB esto E. ergo EB erit A Vel etiam istâ B–A esto E, ergo B— E erit A. Tertiò per multiplicationem: vtpote hac concessione & argumentatione sin A esto E planum. ergo Eplatum erit A. Quarto per diuisionem, vt pote concedendo & argumentando A planum esto E. ergo B in E erit A planum.

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
