Latin
APPENDIX
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 131
Unproofread scanNot analysed yet
APPENDIX, AB ALEXANDRO ANDERSONO OPERI SVBNEXA. VANDOQVIDEM Theoremate tertio Capitis sexti, Tractatus prioris de Aequationum Recognitione, Cubicarum aequationum inuersarum in quibus homogenea adfectionis est sub latere, constitutionem, elegantius &(suo more) acutius, in peculiarem Zeteticorum ad Angulares sectiones pertinentium, siluulam, reiecit Autor noster: quae quidem an inter alia eius scripta hic vspiam lateat anadhuc Trans Indos Earumque virens, mortalibus oras Occupet ignotas. Nobis nondum constitit; placuit (suadente subtilissimi iudicij viro &mihi amicissimo Renato Bouclier Iurisconsulto, tum Mathematico peritissimo. )hoc admetiri ἐπιμετρον, ex ijs quae a me ad hanc rem demonstrata sunt. quamuis male feriati quidam homines, infrugi &insulsi, plagij me insimulare velint, quasi Vietae Theoremata, &demonstrationes, pro meis venditassem: quum nihil in hoc genere praeter nuda &demonstrationibus orba Theoremata, libro octauo variorum, &in Responso ad Problema Adriani Romani à Vieta editis, mihi visum sit, quin &omnium illarum circulationum, &progressionum rectarum Circuli circumferentijs in ratione Arithmetica subtensarum, vt firmissima ita &praeclarissima fundamenta, Theorematis 4. 5. &7.