# De aequationum recognitione et emendatione 131

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/131

APPENDIX, AB ALEXANDRO ANDERSONO OPERI SVBNEXA. VANDOQVIDEM Theoremate tertio Capitis sexti, Tractatus prioris de Aequationum Recognitione, Cubicarum aequationum inuersarum in quibus homogenea adfectionis est sub latere, constitutionem, elegantius & (suo more) acutius, in peculiarem Zeteticorum ad Angulares sectiones pertinentium, siluulam, reiecit Autor noster: quae quidem an inter alia eius scripta hic vspiam lateat anadhuc Trans Indos Earumque virens, mortalibus oras Occupet ignotas. Nobis nondum constitit; placuit (suadente subtilissimi iudicij viro & mihi amicissimo Renato Bouclier Iurisconsulto, tum Mathematico peritissimo. ) hoc admetiri ἐπιμετρον, ex ijs quae a me ad hanc rem demonstrata sunt. quamuis male feriati quidam homines, infrugi & insulsi, plagij me insimulare velint, quasi Vietae Theoremata, & demonstrationes, pro meis venditassem: quum nihil in hoc genere praeter nuda & demonstrationibus orba Theoremata, libro octauo variorum, & in Responso ad Problema Adriani Romani à Vieta editis, mihi visum sit, quin & omnium illarum circulationum, & progressionum rectarum Circuli circumferentijs in ratione Arithmetica subtensarum, vt firmissima ita & praeclarissima fundamenta, Theorematis 4. 5. & 7.

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
