# De aequationum recognitione et emendatione 134.1-3

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, 134.1 to 134.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/134.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/134.1

est autem & AB quadratum ad AB in A G bis, vt AB ad AG bis: ergo si a similibus similia auferantur, nempe ab AG quadrato quater minus AB quadrato bis, ablato AB quadrato, & ab aggregato AB in AG bis, AB in AF bis, ablato AB in AG bis, relinquentur, illic quidem AG quadratum quater minus AB quadrato ter hic vero AB in AF bis, quae inter se erunt vt AB ad AG bis: quare AG cubus octies, siue cubus duplae ipsius AG, minus AB quadrato ter in AG bis, aequabitur AB quadrato in AF bis: quod erat primo loco demonstrandum Secundo: à puncto B educatur recta BI, sitque segmentum BI inter B punctum, & rectam AG interceptum, aequale ipsius BG duplae: occurrat autem ipsa BI producta circumferentiae circuli in D puncto, & ducatur recta AD, quoniam igitur in triangulo rectangulo GBI, latus BI recto subtensum angulo, duplum est lateris BG, erit angulus GBI duarum tertiarum vnius recti, siue triens duorum rectorum, & latus GI poterit triplum lateris GB, perpendiculi scilicet trianguli AGB. dico igitur solidum sub AB quadrato ter in AI, minus cubo ipsius AI, aequari solido sub AB quadrato in AF bis. est primum circumserentia GD, angulo GBD subtensa, triens totius circularis peripheriae, est quoque & GB triens peripheriae BF, quare tota peripheria B D ter, metietur totam peripheriam circularem & praeterea segmentum BF: metiatur, & ducantur subtensae BD, DM, MF. quoniam igitur BD, DM aequales sunt, & est AD circumferentia quae relinquitur sublatâ BD circumferentia ex semicirculo, & MB ea quae relinquitur sublata dupla ipsius BD ex integro circulo, est igitur MB circumferentia dupla ipsius AD; atqui, ipsi MB circumferentiae, aequalis est circumferentia FD, (aequales siquidem sunt subtensae BD, DM, ipsis DM, MF.) quare circumferentia FD, dupla erit ipsius DA. secetur itaque circumferentia FD, bifariam in E, erunt igitur circumferentiae AD, DE, EF aequales, & circumferentia AF ipsius AD tripla. subtendantur iam rectae AE, BE.

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
