# De aequationum recognitione et emendatione 134.4-6

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, 134.4 to 134.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/134.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/134.4

quoniam igitur triangula rectangula GIB, ADI, similia sunt, erit vt BI ad BG, ita AT ad AD, est autem BI dupla ipsius BG, igitur & AI ipsius AD dupla erit est autem ex demonstratis à nobis Theoremate septimo ad Angulares Sectiones, vt semidiameter ad ipsam AD, id est vt diameter AB ad ipsam A, ita AD ad AB minus BE, quare AB quadratum minus AB in BE, aequabitur A Tin AD, hoc est AT quadrati semissi: & adhibita congruâ metathesi, AB quadratum minus AT quadrati semisse, aequabitur AB in BE. iterum ex iisdem est, vt AB ad AT ita BE ad AF minus AD, rectangulum igitur AB in AF minus AB in AD, aequabitur AI in BE, ergo eadem ad sumpta altitudine BE, erit vt AB ad AI, ita AB quadratum minus AT quadrati semisse, ad A T in BE, id est ex secundae aequalitatis Analogismo, ad AB in AF minus AB in AD: & omnibus duplatis, A B quadratum bis ter minus AI quadrato erit ad AB in AF. bis minus AB in AD bis, vt AB ad AI. Est quoque vt AB ad AI, ita AB quadratum ad AB in AI, vel AB in AD bis: quare si similibus, similia addantur, erit AB quadratum ter minus AI quadrato, ad AB in AF bis, vt AB ad AI; ac proinde AB quadratum ter in AI, minus AT cubo, aequabitur AB quadrato in AF bis: quod erat secundo loco ostendendum.

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
