Latin
THEOREMA SYSTATICVM
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 135
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio: protrahatur ipsa AG quantum satis in C, &fiat BC dupla ipsius BG, quare quum rectangulum sit triangulum BGC, &latus BC recto subtensum angulo, duplum ipsius BG lateris alterius circa rectum, poterit GC quadrato triplum lateris BG, perpendiculi scilicet trianguli AGB. dico rursus, solidum triplum sub AB quadrato in AC, minus Cubo ipsius AC, aequari solido sub AB quadrato &dupla ipsius AF. protrahatur enim CB donec iterum circumferentiam secet in H, &ducatur AH. quoniam itaque angu lus ABH exterior trianguli ABC, aequatur duobus interioribus oppositis CAB, ACB, est autem ACB tertia pars vnius recti, siue semiperipheriae, quandoquidem in triangulo rectangulo GCB, latus CB oppositum recto, statuitur duplum lateris BG circa rectum.) &angulus BAC tertia pars est ipsius anguli BAF, seu peripheriae BF, erit angulus ABH, siue peripheria AH tertia pars peripheriae AH. F. &quoniam triangula CHA, CGB similia sunt, erit CA ad AH, vt CB ad BG, est autem CB dupla ipsius BG, quare CA ipsius AH dupla quoque erit. secetur iam peripheria HF bifariam in L. &ducatur recta BL. erunt segmenta AH, HL, LF aequalia, igitur ex demonstrati à nobis saepius citato Theoremate, erit vt semidiameter ad AH, id est AB ad AC, ita AH ipsius A C semissis ad BAminus BL. quare AB quadratum minus AB in BL, aequabitur rectangulo AC in AH, id est A C quadrati semissi. rursus ex eodem Theoremate, vt AB ad AC, ita BL ad AF minus AH, &rectangulum AB in AF minus AB in AH, aequale erit rectangulo AC in BL. &adhibita congrua metathesi in priore aequalitate, AB quadratum minus AC quadrati semisse aequabitur AB in BL. ergo ad sumpta communi altitudine BL, erit AB quadratum minus AC quadrati semisse, ad A C in BL, id est ex posterioris aequalitatis Analogismo, ad AB in AF minus AB in AH, vt AB ad AC. &omnibus duplaris, erit AB quadratum bis minus AC quadrato, ad AB in AF bis, minus AB in AH bis, vt AB ad AC est quoque AB quadratum, ad AB in AC, vel AB in AH bis, vt AB ad AC, quare similibus, si addantur similia, erit AB quadratum ter minus AC quadrato, ad AB in AF bis, vt AB ad AC: solidum ergo sub AB quadrato ter in AC, minus AC cubo, aequale erit solido sub AB quadrato in AF bis: quod erat tertio &vltimo loco ostendendum Atque hinc constat lex ab Autore eiusmodi aequalitatum constitutioni apposita: est enim AB diameter, inscriptarum maxima.