# De aequationum recognitione et emendatione 15

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/15

Climacticus regularis adscensus sit, quum vtraque propositae ęquationis pars, distributa ordinate, vel secus ex Artificis industria, ducitur sub-quadratice, sub cubicè, & depressius sub-climacticè: ad scito nempe ad id supplemento dato vel inquirendo: omnia autem post ductionem, diuisionemue congruè ordinantur. Irregularis autem adscensus fit, quum omnia quibus proposita ęquatio constat, singularia homogenea ducuntur in eundem Parodicum gradum, siue purum, siue affectum à datis congruentibus magnitudinibus, vel etiam eas adficientem: & ducta congruam interpretationem accipiunt, & ordinationem. Descensus contrâ, quum omnia singularia illa homogenea ap plicantur, siue ad Radicem quaesititiam, siue Radicis gradum Potestate inferiorem, vel pure, vel cum adficientibus, adfectisue datis congeneribus magnitudinibus: & diuisa, adscito nempe ad id supplemento dato, vel inquirendo, congruam interpretationem accipiunt, & ordinationem. Demonstratio vero in quacunque artificiosa transmutandi forma statim euidens fit, quoniam quae aequalia sunt longitudine, aequalia quoque sunt simili potestate, & contra: neque communis diuisor vel multiplicator aequalitatem immutat vel rationem. Atque haec vt à nobis generaliter proposita sunt, ita specialibus indigere praeceptis, & exemplis concedendum est, quae diffundentur passim in conuenientiores locos, prout edenda artificij transmutatorij exegerint specimina. Singularia de Plasmate.

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
