# De aequationum recognitione et emendatione 17

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/17

Sic cubo-cubus adfectus sub quadrato-quadrato, originem sumit à cubo affecto sub quadrato, ductis omnibus quibus aequatio constat singularibus homogeneis, in cubum coefficientis sub quadrato: vnde radix efficti cubo cubi mediâ proportionalis est inter coefficientem si bquadratiam, & eam quae primum proponebatur. Tertium esto, omne quadrato, quae dratum affectum sub parodice ad illud gradu, vno vel pluribus, Plasmaticum est, suam videlicet ducens per Climacticum adscensum originem, a quadr. affecto sub latere. Afficiatur quadrato- quadratum sub latere: Aequatio affecti quadrati à quo deducta quadrato quadratica est, eam passa est suorum quibus constat singularium homogeneorum distributionem, vt quadrati symbolum fecerit partem vnam aequationis, planum vero sub latere vna cum data comparationis magnitudine alteram: & vtrâque tandem parte ductâ quadratice interpretationem congruam acceperit homogeneum sub quadrato, atque adeo omnia fuerint ordinata. Adficiatur vero quadrato quadratum, tam sub quadrato quam latere: aequatio affecti quadrati, à quo deducta quadrato-quadratica est, eam passa est suorum quibus constat singularium homogeneorum distributionem, vt quadratica Potestas, vna cum Diesi dati plani comparationis, vel eiusdem productione, fecerit partem vnam aequationis planum vero sub latere, vna cum Apotome dati plani comparationis, vel eodem producto, partem alteram; atque adeo vtraque parte ductâ quadratice, omnia fuerint ordinata. Adficiatur denique quadrato quadratum sub cubo: aequatio ad fecti quadrati, à quo deducta quadrato quadratica est, eam suorum quibus constat singularium homogeneorum passa est distributionem, vt quadrati symbolum vna cum plano sub latere, fecerit partem vnam aequationis, datum vero planum comparationis alteram & vtraque parte ductâ quadratice, interpretationem congruam acceperint, vt homogenea tam sub latere quam quadrato, atque adeo omnia fuerint ordinata Quartum esto & postremum, cubicas omnes affectiones per Climacticum irregularem adscensum, è quadraticis posse deduci, verum in illis ad primaeuas non patere reductionis viam, nisi per aequationes Potestatum aeque altarum & affectarum: Aequationum tamen inde constitutarum spectata proprietas maximè iuuat.

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
