Latin
CAPVT VIII
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 18
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &inter Anomalas Plasmaticas, dignae speciali notâ sunt eae quae pertinent ad homogenea affectionum, quę de potestatibus negantur: creantur illae suâ primoenâ origine à puri quadrati Aequatione, instituto Plasmate per additionem vel subductionem: nam quum ad Plasma adsumitur coefficiens quaelibet maior Radice propositâ, siue ea adfirmetur per hypothesin, siue negetur, semper inciditur in aequationem plani sub latere negati de quadrato. vnde Porisma. Quotiescumque Potestas negatur de Affectionis homogeneo, radicem Potestatis esse ancipitem: quoniam ex ancipite illa quadraticâ reliquae omnes fluunt &deducuntur, saluâ radicis primaetiae Amphibolia. Deductiua Quadratorum Affectorum à Puris.