# De aequationum recognitione et emendatione 18

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/18

Sed & inter Anomalas Plasmaticas, dignae speciali notâ sunt eae quae pertinent ad homogenea affectionum, quę de potestatibus negantur: creantur illae suâ primoenâ origine à puri quadrati Aequatione, instituto Plasmate per additionem vel subductionem: nam quum ad Plasma adsumitur coefficiens quaelibet maior Radice propositâ, siue ea adfirmetur per hypothesin, siue negetur, semper inciditur in aequationem plani sub latere negati de quadrato. vnde Porisma. Quotiescumque Potestas negatur de Affectionis homogeneo, radicem Potestatis esse ancipitem: quoniam ex ancipite illa quadraticâ reliquae omnes fluunt & deducuntur, saluâ radicis primaetiae Amphibolia. Deductiua Quadratorum Affectorum à Puris.

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
