Latin
THEOREMA. III
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 40
Unproofread scanNot analysed yet
quad. &aequalitate ordinata, rursus aequale fit. 2–54. A quad. Vtroque igitur casu in eandem inciditur aequationis formulam: est autem Radix duplex: ipsa vero formula aequationis est, vt planum sub latere, adficiatur multâ quadrati. Quam Amphiboliam in omnibus similibus aequationibus loD in A cum habere satis intelligitur, vt si proponatur 3 aeA quadrato. quari Zplano: ipsa D, dicetur esse E bis, &Z planum esse Squadrasiup tum minus B quadrato. Porro, per sextum Theorema antecedentis Capitis, apparet ab ea quadrati ambigui ęquatione, deriuari cubos negatos de solidis sub Parodico gradu: &per tertium, sextum, &nonum, Capitis duodecimi, ab eadem deriuari quadrato quadrata negata de plano-planis sub Parodico gradu, quod ad vlterioris ordinis aequationes posse extendi satis fit manifestum. De Syncrisi. CAP. XVI. Vncrisis est duarum ęquationum correlatarum mutua inter se ad deprehendendum earum constitutionem collatioDuae autem aequationes correlatae intelliguntur, quum ambae similes sunt, &pręterea iisdem datis magnitudinibus constant, siue adfectionum Parabolis, siue adfectionum homogeneis. Radices tamen ideo diuersę sunt, quoniam vel ipse aequationum formulae de duabus pluribusue Radicibus, ex sui constitutione sunt explicabiles, vel in ijs diuersa est adfectionum qualitas, seu nota. Ac de simplicioribus quidem correlatis sufficiet doctrina, id est vna tantum adfectione obuolutis, vt pote quarum vi, de ijs quę passionibus abundant, Plastices peritus ratiocinabitur securè Correlatarum igitur simpliciorum ęquationum, tres sunt differentiae. Prima est Ancipitum, in quarum vtraque Potestas negatur de homogenea adfectionis.