# De aequationum recognitione et emendatione 45-2

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, PROBLEMA. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/45-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/45-2

hoc est omnib. rite ordinatis. is potestate in Agrad. aeq. 2. homogen. EBIIII. FA gradu. Oritur ergo Z homogenea, ex applicatione aggregati factorum reciprocè a Potestate Radicis vnius, in gradum alterius ad praedictum cui altera applicatio facta est graduum aggregatum: vt est secundo loco enunciatum. In Inuersis plane negatis, coefficientes subgraduales proficiscum tur ex applicatione aggregati Potestatum, ad aggregatum eorum in quos coefficiens est graduum. Homogenea vero datę mensurae, ex applicatione differentiae factorum reciprocè à Potestate Radicis vnius, in gradum alterius, ad praedictum cui altera applicatio facta est graduum in quos coefficiens subgradualis est, aggregatum. Idem quoque obiter est demonstrandum.

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
