Latin
PROBLEMA. III
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 48
Unproofread scanNot analysed yet
In base autem &Potestatibus exinde alternis, videlicet cubo, &quadrato-cubo, &eo continuo ordine, censemus pigras &inefficaces: quoniam nihil solatii praesidiiue afferunt Analystae, quô si bi pateat ad ἀντιβαλλόμενας facilior faeliciorue aditus. Vt contra, Inuersae sub latere, quum vtraque negata est, efficaces sunt si haerent sub cubo, quadrato cubo, &c. Causa est, quod quando differentia potestatum applicatur ad differentiam Radicum, quae inde oritur magnitudo, aequa fit effectis continuè proportionalibus ab Radicibus iisdem, serie vndique affirmata, in quocunque Potestatum ordine, secundum ea quae exposita sunt in Capite de Genesi potestatum à Binomia Radice. At quum differentia Potestatum applicatur ad aggregatum Radicum, quae inde oritur magnitudo, aequa fit effectis continuè proportionalibus prosaphaereticè alterne tantummodo, quum Potestates sunt cubi, quadrato-cubi, &eo deinceps ordine in cedentes alterne. Caeterum dum aggregatum Potestatum applicatur ad differentiam Radicum, nulla inde occurrit magnitudo aequa proportionalibus continuè effectis, siue per gradus scalae numero pares, siue impares, Climacticae magnitudines procedant. Syncriticae Doctrinae Geometrica Phrasis. CAP. XVII. Aec autem Syncritica iudicia, exornantur &expoliuntur per aliquot analogias, quibus excitatur Geometrica Mechanice, ac euidentior fit ¶tior.