Latin
PROPOSITIO
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 50
Unproofread scanNot analysed yet
Et si septem: est vt prima ad septimam ita aggregatum cubo cuborum à singulis sex primis, ad aggregatum cubo-cuborum a singulis sex postremis. Quoniam enim vt prima ad tertiam, ita est quadratum primae ad quadratum secundae, vt vero quadratum primae ad quadratum secundae, ita quadratum secundae ad quadratum tertiae: Ergo per Syngresin, est vt prima ad tertiam, ita quadratum primae plus quadrato secundae, ad quadratum secundae plus quadrato tertiae Nec dissimiliter in reliquis seriebus proportionalium &conditionarijs secundum rationem extremarum Potestatibus, licet arguere &rationari.