# De aequationum recognitione et emendatione 50

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/50

Et si septem: est vt prima ad septimam ita aggregatum cubo cuborum à singulis sex primis, ad aggregatum cubo-cuborum a singulis sex postremis. Quoniam enim vt prima ad tertiam, ita est quadratum primae ad quadratum secundae, vt vero quadratum primae ad quadratum secundae, ita quadratum secundae ad quadratum tertiae: Ergo per Syngresin, est vt prima ad tertiam, ita quadratum primae plus quadrato secundae, ad quadratum secundae plus quadrato tertiae Nec dissimiliter in reliquis seriebus proportionalium & conditionarijs secundum rationem extremarum Potestatibus, licet arguere & rationari.

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
