Latin
PROPOSITIO. II
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 65
Unproofread scanNot analysed yet
aduersus Πολυπαθείαν. CAPVT. GNITA aequationum constitutione, Analysta ad praeparandum eas quae suam alioquin mecha nicem respuant, aut demum aegre subeunt, tuto se confert, &sua praeparatione efficit ἐυμήχάνας. &praeparandi quidem generalis doctrina est, vt noua zetesis instituatur, vel Plasmatis, aut Syncriseos vestigia repetantur, ac denique nullus non tentetur transmutandi modus: sed non desunt Analystae singularia &Topica remedia, aduersus vicia quaeque aequationum, impedimentaue, quo minus foeliciter siue re, siue numero explicentur: fere autem quae prosunt Geometrae ad ἐυμηχιανίαν, prosunt &Arithmetico, vel etiam è contrâ. At etiam de effectionibus Geometricis dicetur specialius suo loco: nunc autem circa numerosam Analysin magis esse intentum nostri est instituti Praeparationum igitur praesertim in numeris, solennes &speciales modi sunt fere quinque. Expurgatio per Vncias. II. Transmutatio Πρότον ἔσεάτον. III. Anastrophe, IIII. Isomęria. V. Climactica Paraplerosis.