# De aequationum recognitione et emendatione 65

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, PROPOSITIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/65

aduersus Πολυπαθείαν. CAPVT. GNITA aequationum constitutione, Analysta ad praeparandum eas quae suam alioquin mecha nicem respuant, aut demum aegre subeunt, tuto se confert, & sua praeparatione efficit ἐυμήχάνας. & praeparandi quidem generalis doctrina est, vt noua zetesis instituatur, vel Plasmatis, aut Syncriseos vestigia repetantur, ac denique nullus non tentetur transmutandi modus: sed non desunt Analystae singularia & Topica remedia, aduersus vicia quaeque aequationum, impedimentaue, quo minus foeliciter siue re, siue numero explicentur: fere autem quae prosunt Geometrae ad ἐυμηχιανίαν, prosunt & Arithmetico, vel etiam è contrâ. At etiam de effectionibus Geometricis dicetur specialius suo loco: nunc autem circa numerosam Analysin magis esse intentum nostri est instituti Praeparationum igitur praesertim in numeris, solennes & speciales modi sunt fere quinque. Expurgatio per Vncias. II. Transmutatio Πρότον ἔσεάτον. III. Anastrophe, IIII. Isomęria. V. Climactica Paraplerosis.

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
