# De aequationum recognitione et emendatione 67

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, PROPOSITIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/67

Primo, sit A Potestas adfecta per adiunctionem homogenei sub B coefficiente, & A Parodico extremo gradu: quoniam igitur ea adfectio affirmata est, adficietur Radix affirmate a conditionarijs B coefficientis vncijs, & ita adfecta, statuetur E, vnde Eminus conditionarijs B coefficientis vncijs, aequabitur A, sub qua noua specie, aequatio primum proposita dirigetur, & ordinabitur noua, quae omnino eueniet immunis ab adfectione sub gradum extremo: vt opus comprobabit. Secundo: sit A Potestas adfecta per multam homogenei sub B coefficiente, & A extremo Parodico gradu: quoniam igitur ea adfectio negata est, adficietur A negatea conditionarijs B coefficien tis vncijs, & ita adfecta statuetur esse E, vnde E plus conditiona riis illis B coefficientis vncijs aequabitur A, sub quâ nouâ specie, aequatio primam proposita dirigetur & ordinabitur noua, quae omnino eueniet immunis ab adfectione sub gradu extremo: vt opus comprobabit. Postremô: sit homogeneum sub B coefficiente, & A extremo gradu, adfectum per multam A Potestatis, quoniam igitur Potestas potius adficit quam adficitur, vt pote quae negatur de homogeneo adfectionis, conditionariae B coefficientis vnciae multabuntur A Potestate, & statuentur esse E, vnde eaedem B coessicientis vnciae minus Radice E, aequabuntur A, sub quâ noua specie ęquatio primum proposita dirigetur, & ordinabitur noua, quae omnino eueniet immunis ab adfectione sub gradu extremo: vt opus comprobabit. Exemplum in Quadrato. PRoponatur A quadratum plus Bin A, aequari Z plano: quoniam igitur in Climacticarum magnitudinum ordine, latus quadrato proxime succedit, proponitur autem hic quadratum adfectum sub latere, omnino aequalitas Plasmatica est, aliundeue efficta: est autem affectio illa adfirmata, itaque Plasma fuit per additionem semissis coefficientis sub latere prout conditio quadrati, quae Potestas est rationis duplicitatae exposcit.

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
