Latin
PROPOSITIO. II
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 74
Unproofread scanNot analysed yet
200N. –1 caequatur 736. et est IN. 4. Vt autem expurgatione per Vncias easque simplices, liberantur aequationes adfectione sub gradu qui in Climacticorum ordine Potestatem proxime subsequitur, sic interdum per Vncias triangulares &Pyramidales &ex ijs compositas, possunt aequationes liberari adfectione subgradibus inferioribus reliquis, consideratâ coefficiente sub graduali, vt Potestate, suaeque Radicis tot Vncias ad sumendo, quot requirit dicta Genesis Potestatum purarum à Binomia Radice. vt enim coefficientes Radici de qua quaeritur homogeneae, per Vncias simplices taxantur, sic homogeneae Radicis quadrato, per Vncias Triangulares, cubo, per Pyramidales, &eo continuo ordinem. Proponatur A cubus adfectus sub A &B quadrato, sumetur ad expurgationem triens B. Et si proponatur A quadrato quadratum adfectum sub A quadrato &B quadrato, sumetur ad expurgationem illius adfectionis sextans B. Et si proponatur A quadrato-cubus adfectus sub A cubo &B quadrato, sumetur ad expurgationem decima pars B. nempe sunt numeri triangulares. A quadrato quadratum adfectum sub A, Proponatur autem &B cubo, sumetur ad expurgationem illius adfectionis quadrans B. Et si proponatur A quadrato. cubus, adfectus sub A quadrato &B cubo, sumetur ad expurgationem decima pars B. nempe sunt numeri Pyramidales 4. 10. Quae quemadmodum ad vlteriora possint aptari, satis fit manifestum. valet autem illa vnciarum Triangularium, Pyramidalium &ex ijs compositarum expurgatio, dum illa ea adfectione qua liberanda proponitur, obruitur aequalitas: in eius autem adfectionis deletae locum, succedunt adfectiones singulae sub aliis or reliquis.