Latin
PROPOSITIO. II
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 79
Unproofread scanNot analysed yet
cubicis &exinde per binos alternos gradus Climacticis. quod enim ad quadraticas, quadrato quadraticas, &exinde per binos alter nos gradus Climacticos attinet, earum reductioni non proficit Anastrophe, verum recurrendum est ad Climacticam Paraplerosin, de qua dicetur suo loco. Anastrophes opus ita perficitur: primum Potestati Radicis de qua quęritur, adiicitur Potestas Radicis aeque alta, talium enim Potestatum aggregatum, commode diuisionem recipit in praedicto Climactericarum ordine. deinde homogeneum comparationis, vna cum translatis adfectionum homogeneis &addita Potestate, comparatur effictae magnitudini, quae eandem diuisionem recipiat: quâ comparatione inciditur in aequalitatem correlatam, vel affirmatam, vel negatam directè cęterum addititiae Potestatis Radice cognitâ, oriundae magnitudine, ex vna parte, oriundis magnitudinibus ex altera comparantur commode, &aequalitas alioquin δυσμηχάνη, per medium ευμηχανωτέρης, deprimitur in ἐυμηχάνιστας: quod vt exemplis fiat apertius, primum ad Anastrophen Cubicarum.