# De aequationum recognitione et emendatione 79

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, PROPOSITIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/79

cubicis & exinde per binos alternos gradus Climacticis. quod enim ad quadraticas, quadrato quadraticas, & exinde per binos alter nos gradus Climacticos attinet, earum reductioni non proficit Anastrophe, verum recurrendum est ad Climacticam Paraplerosin, de qua dicetur suo loco. Anastrophes opus ita perficitur: primum Potestati Radicis de qua quęritur, adiicitur Potestas Radicis aeque alta, talium enim Potestatum aggregatum, commode diuisionem recipit in praedicto Climactericarum ordine. deinde homogeneum comparationis, vna cum translatis adfectionum homogeneis & addita Potestate, comparatur effictae magnitudini, quae eandem diuisionem recipiat: quâ comparatione inciditur in aequalitatem correlatam, vel affirmatam, vel negatam directè cęterum addititiae Potestatis Radice cognitâ, oriundae magnitudine, ex vna parte, oriundis magnitudinibus ex altera comparantur commode, & aequalitas alioquin δυσμηχάνη, per medium ευμηχανωτέρης, deprimitur in ἐυμηχάνιστας: quod vt exemplis fiat apertius, primum ad Anastrophen Cubicarum.

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
