Latin
THEOREMA. VII
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 90-2
Unproofread scanNot analysed yet
quum vtraque propositae ęqualitatis pars attollitur Climactice, quadratica quum quadratice, cubica quum cubice, &eo in infinitum ordine secundum gradus potestatum. &quum aliqui aequalitatis propositae numeri sunt Asymmetri, &ita disponuntur, vt quę irrationali numero concepta est magnitudo, faciat vnam aequalitatis partem, reliquae reliquam, idque si res postulauerit iteratur, omnis tandem Asymmetria euanescit, &aequalitas interea manet illibata, quum facta ab aequalibus sint aequalia: quod opus, id ipsum est quod vocatur Symmetrica Climactismus. Prosunt tamen alia quoque multa aduersus Asymmetriam, vt pote ipsa interdum Isomaeria, variaeque transmutandarum aequalitatum, ex ipsamet constitutione per Zetesin ediscendae &ordinandae formulae.