# De aequationum recognitione et emendatione 90-2

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, THEOREMA. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/90-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/90-2

quum vtraque propositae ęqualitatis pars attollitur Climactice, quadratica quum quadratice, cubica quum cubice, & eo in infinitum ordine secundum gradus potestatum. & quum aliqui aequalitatis propositae numeri sunt Asymmetri, & ita disponuntur, vt quę irrationali numero concepta est magnitudo, faciat vnam aequalitatis partem, reliquae reliquam, idque si res postulauerit iteratur, omnis tandem Asymmetria euanescit, & aequalitas interea manet illibata, quum facta ab aequalibus sint aequalia: quod opus, id ipsum est quod vocatur Symmetrica Climactismus. Prosunt tamen alia quoque multa aduersus Asymmetriam, vt pote ipsa interdum Isomaeria, variaeque transmutandarum aequalitatum, ex ipsamet constitutione per Zetesin ediscendae & ordinandae formulae.

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
