Latin
THEOREMA. VII
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 94
Unproofread scanNot analysed yet
Tque hi quinque modi ad praeparandum aequalitates quoAmodocunque adfectas, vt illae tandem explicentur numero secundum canonica Analyseos praecepta fere sufficiunt: nam etsi Radices sint A symmetrae, exhibebuntur eâ methodo veris proximę, acuratas autem exhibere, est Geometrae potius quam Arithmetici: sępe tamen in Radicum A symmetriis, iuuabit Arithmeticum ea cubicarum ęquationum constitutio, quę tradita est de differentia vel aggregato mediarum, ex data differentis vel aggregato extremarum, praeter rectangulum sub medijs vel extremis: vel etiam iam tradenda doctrina de depressione aequationum quadrato quadraticarum ad quadraticas, per medium cubicarum à Radice plana: poterat autem negotium absolui ex quadrato-quadraticarum constitutione per Plasma agnitâ, suscepta noua zetesi. at non minus foeliciter, ac fortassis etiam elegantius, per opus quod dicitur Climactica Paraplerosis, tribus quatuorue sequentibus exemplificanda Problematis. Omnino Climactica Paraplerosi, non etiam Anastrophe, reduci quadraticas, quadrato quadraticas, cubocubicas, &exinde per binos gradus alternos Climacticas ęqualitates, iam ante animaduersum est. Est autem species irregularis descensus, adsumpto nempè supplemento, quo pertinet verbi Parapleroseos notatio.